- SARNUS
- SARNUSfluv. Picentinorum, eos a Campania dividens, ex monte Tifata profluens (qui ibi Sarnus Vibio Sequestr. dicitur) et in mare apud Stabias illabens cum urbe cognomine apud Ortum vulgo Sarno. Virg. Aen. l. 7. v. 738.------ Late iam tum ditione premebatSarrastes populos, et quae rigat aequora Sarmus.Ubi Servius: Populi Campaniae sunt a Sarno fluvio. Conon in eo libro, quem de Italia scripsit, quosdam Pelasgos, aliosque ex Peloponneso convenas ad eum locum Italiae venisse dicit, cui nullum antea nomen fuerit, et fluvio, quem incolerent, Sarno nomen imposuisse eâ apellatione patrii fluminis, et se Sarrastes appellâsse. Versum Virgilii ita reddidit Sil. l. 8. v. 537.Sarrastes etiam populos, totasque videresSarni mitis opes. ---- ----Vocat mitem, quia hic fluv. non praeceps, sed placidus, et utilis irrigandis agris. Stat. l. 1. Sylv. 2. v. 265.Nec Pompeiani placeant magis otia Sarni.Nic. Lloyd. Hodie Scafati Baudr. Principatum citeriorem a Terra Laboris separans, postea in Sinum Neapolitanum se exonerat, infra Pompeios, prope Turrim, Annuntiatae, 5. milliar. a Stabiis in Boream. Item urbs Illyriae Stephanus.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.